monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 49
Qui quoniam haec faciunt: a conspectu meo impoenitentes proiecti sunt, nec in his factis eos scio; quia ea per se et non per me adepti sunt, ut Osee servus meus ostendit, dicens: Ipsi regnaverunt, sed non ex me, principes exstiterunt et non cognovi. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent . Hoc tale est: Homines voluntatem suam sequentes, computant et constituunt in se ipsis quidquid eorum proprius appetitus deliberat. Quid hoc? Concupiscens videlicet concupiscentia eorum quae in ipsis est; suadet ut dominentur hominibus furtivo et rapto honore, non postulato nec sumpto, nec constituto ex me, quod tamen aliquando ita fieri permitto; ut iudicialis poena superveniat eis ob proprias voluntates eorum, quia me in hoc non quaesierunt.