monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 56
Sic et dignitas potestatis quae secundum iustitiam meam debet possideri, si per aliquem furtivo munere diripitur, et in alios perverse dissipatur; a me cum districto iudicio requiritur, ac propterea ille qui eam in mercatum posuit, vel qui eam indigne comparavit, utilitate illius iusto iudicio uterque carebit, quia templum nomini meo consecratum, donum rapinae fecerunt. Quomodo? Sapientiam et consilium quod a me in corde suo habuerunt: sua sententia in forum posuerunt. sibi ex hoc pecuniam iniquitatis in aliorum perditione recipientes.