monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 59
Si autem ob causam hanc poenitueris: illud quod emisti dimittes, pecuniamque quam pro ipso dedisti sic perditam senties, quia quod aeternum est, cum luto mercari voluisti ab illo, qui te formavit ex limo. Sed te in illa emptione durante, non habebis partem lucis in consortio supernorum angelorum; quoniam in sermone linguae tuae rapacitatem cordis tui protulisti, aliud concupiscens quam cives aeternae claritatis desiderent.