monumenta.ch > Lucanus > sectio 406 > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 65
Ergo dignitates potestatum inspiratae a Deo ad utilitatem hominum ob magnam necessitatem eorum ab ipso iuste ordinatae sunt; ne plebs Dei more pecudum sine regimine vivens, per devia quaeque instabilitatis suae incederet. Unde quae ipsis repugnat, nolens per impulsum superbiae eis in humilitatis subiectione, ut iustum est, obedire; non hominibus contradicit, sed mihi Creatori qui cuncta iuste dispono, se pertinaciter secundum transgressionem Adae opponitur, propter hanc rebellionem tenebras damnationis sibi accumulans, sicut et ille de gaudio in aerumnas expulsus est; non autem ille qui perversae nequitiae hominum in zelo meo in humilitate incedens non consentit, quia is iustitiam iustitia Dei potius auget quam minuat, si hoc congruenter et opportune fecerit; sed is qui ipsas dignitates per elatam superbiam indecenter opprimere voluerit, quoniam ille mea dispositione ad utilitatem viventium, ut praedictum est, propalatae sunt.