monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 70
Quod autem in cacumine eiusdem tabulati vides quasi pulcherrimam imaginem stantem: hoc est quod virtus haec in altissimo Patre ante omnem creaturam fuit, ordinans in consilio eius quaeque instrumenta creaturarum quae in coelo et in terra condita sunt, ipsa scilicet magnus ornatus fulgens in Deo, latissimusque gradus graduum caeterarum virtutum existens in ipso, eique dulcissima amplexione inardentis amoris coniuncta tripudio. Quae ad homines in mundum aspicit; quoniam illos qui eam sequi voluerint sua protectione semper regit et custodit, eos valde diligens; quia constant in ipsa.