monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 74
Quapropter et a pectore deorsum usque ad pedes zona una descendens pretiosissimarum gemmarum ornata, viridis scilicet albi et rubei atque aerei purpureo fulgore interlucente coloris decoratur; quoniam ab exordio mundi cum primum sapientia opus suum in apertam ostensionem dedit, iamque se usque ad finem saeculorum quasi una via tetendit in sanctis et iustis mandatis ornata, videlicet prima plantatione viridis germinis patriarcharum et prophetarum, quae in aerumnis gemitus laboris sui maximo desiderio Filium Dei flagitabant incarnari, et deinde decorata candidissima virginitate in virgine Maria, et postea in robustissima et rubente martyrum fide, ac demum in contemplationis purpurea et lucida charitate, qua Deus et proximus per calorem sancti Spiritus diligendus est, quod ita ad terminum mundi procedet admonitione illius non cessante, sed semper quandiu saeculum durat emanante, ut etiam haec virtus in exhortatione sua declarat, ut praedictum est.