monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 76
Sed haec imago quae ipsis columnis acclivis est, praefigurat iustitiam Dei; quoniam ipsa post sapientiam per Spiritum sanctum in hominibus cum omnibus iustitiis suis operatur, tantae latitudinis apparens ut latitudo quinque hominum sibi astantium nominari potest; quod est expansio quinque sensuum humanae capacitatis, cum quibus ipsa in latitudine legis Dei conversatur, continens et conservans a Deo instituta praecepta vitae, ipsam diligentibus. Quae et tantae proceritatis est, ut longitudinem eius perfecte discernere non valeas, ita etiam quod per omne hoc aedificium prospiciat; quia ipsa in latitudine sua humanum intellectum excellens, sursum tendit ad coelestia; sic quod etiam in incarnatione Salvatoris de coelo prospexit: cum idem Salvator scilicet Filius Dei a Patre exivit, qui vera iustitia existit.