monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 78
Et tota candida et perlucida existit ut serenissima nubes est; quia ipsa in candore et puritate mentium iustorum hominum habitat, qui omne studium suum ad hoc intendunt, ut iustitiae Dei fidelissime subditi sint. Unde et ipsa nubibus se assimilat; quoniam in cordibus iustorum gratam sibi habitationem parat. Sed quod aliam formam hominis in ea nullam conspicis: hoc est quod coelestis et non terrestris manet, secundum quod et tibi declaratum est, videlicet humanis operibus quibus gravantur homines illi non adhaerentibus, sed quae ipsos ad iustificationem vitae perducunt; quoniam Deus iustus est, ut et ipsa diabolo opposita in opere Dei caeteras virtutes exhortans superius fideliter demonstrat.