monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 9, 79
Imago autem prima illarum quae ante praedictam imaginem sibi collaterales stant; ostendit fortitudinem, quia post iustitiam Dei surgit fortitudo quasi princeps in conspectu summi regis, recto et sancto opere repugnans in hominibus cunctis insidiis adversariorum; armata apparens, videlicet virtute omnipotentis Dei; quoniam ipsa fortis in fide fortiter resistit diabolicae subiectioni.