monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 4
Etenim tunc inscius et impotens tui in vivificatione eras. Sed tunc datus est tibi spiritus et motio ac sensibilitas; ut vivens movearis et te movens, intelligas fructum utilitatis. Habens enim scientiam boni et mali atque efficaciam operandi unde excusare te non vales, quin omnia bona ex his habeas in te: ita ut summa inspiratione admonitus, Deum diligas in veritate et iustitia, tibique resistas in concupiscentia et delectatione iniustitiae, ita ut te in his crucies: et hoc modo martyrium meum colas, tibi ipsi in his ardoribus repugnans, crucem meam scilicet in tuo corpore baiulando, id est illicita desideria fugiendo, cum te delectat peccare.