monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 12 > sectio 76 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 8
Coelestis es in spiritu, terrestris in carne. Unde quae coelestia sunt debes amare, et quae terrestria sunt conculcare. In opere autem coelestium demonstro tibi supernum praemium; in voluntate vero carnis tuae cum vis perficere quod iniustum est, ibi ostendo tibi martyrium meum et poenas quas sustinui propter te, ita ut tu in contrariis desideriis tibi ipsi resistas propter amorem passionis meae.