monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 10
Et quoniam hoc est in te, idcirco et oculi mei acutissime perspicientes, considerabunt quid inveniant in te. Quapropter de conscientia tua requiro vulnera et dolorem cordis tui: in quibus te coerceas, cum senseris te voluntate tua trahi ad peccatum. Et cum ita in eo exarseris ut quod totus liquefactus vix suspirare valeas: ecce tunc inspicio te. Quid tunc facies? Si tunc in hoc labore, vulnerato corde et madentibus oculis, concussus timore iudicii mei invocaveris me, et si tunc etiam in hoc clamore perseveraveris ut tibi succurram adversus nequitias carnis tuae et contra pugnas malignorum spirituum: faciam omne quod tibi fieri desideras, atque domum habitationis meae ponam in te.