monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 22
Nam quid est tibi possibile contra me? Nihil. Et quid potes meo auxilio? Lucidissima potes opera quae sunt splendidiora solis splendore, et dulciora in interiore gustu super mel et lac, cum desideranti populo manifestantur. Nam cum requiris me intimo intellectu animae tuae, ut in baptismo per fidem doctus es, nonne do totum quod desideras?