monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 23
Sed post casum suum, multi gemendo et dolendo requirunt me; qui priusquam caderent me quaesisse debuerant. Quibus manum meam porrigo, dicens: Quare non quaesisti me ante casum? Ubi eram? Et ubi requisisti me? Numquid cum quaereretis me, abieci vos? Et dico: O homo, si secus pontem profundissimae aquae stares, et propter inanem iactantiam et tui cordis oblivionem (qua me in omnibus despexisti, cum possibile tibi putabas esse omne quod voluisti, quasi non indigeres adiutorio meo) temerarie in te ipso diceres pontem hunc volo devitare et per aquam ambulare, nonne prudenter faceres?