monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 33
Hoc autem prae fragilitate corporis tui non poteris habere sine labore caloris qui in te est, quia humana natura fragilitatis tuae saepe se prodit in te, quam devitare non vales, quia caro de carne es. Sed in hoc ferre debes crucem meam et imitari martyrium meum: te videlicet constringendo, ita ut per me devincas te, quod mihi semper amabile est, quia te fragile vasculum scio, tunc autem volo tibi communicare ac compati doloribus tuis. Quod si etiam in his aliquando cecideris, surgens citius poenitentiam ex corde age et suscipiens salvabo te.