monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 34
Quidam autem decepti a diabolo, et perdurantes in malo, putant se sanctificatos esse, cum exteriorem hominem in se continent a coniugio, abiicientes circumcisionem mentis ubi superflui sunt in immundis cogitationibus et etiam abnegantes circumcisionem spiritus ubi proferunt malum in locutionibus et operibus suis, nolentes scire quoniam hoc flagitiosum sit, sed tantum tepide observantes ut caro eorum integra sit a commistione, renuentes omnino integritatem spiritus sui.