monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 43
Ante angulum vero eiusdem aedificii ad austrum vergentem, imago alia intra ipsum aedificium super pavimentum apparebat; quae se ad praedictum iuvenem cum magna hilaritate convertebat. Et his imaginibus talis erat similitudo, ut, caeterae virtutes quas prius videram, sericinis omnes vestiebantur indumentis. Omnes quoque albis velaminibus capita sua obtectae erant: excepta illa quae a dextris media praedictarum trium stans, nudo capite candidos capillos habere videbatur. Nulla autem earum pallio circumamicta fuerat; praeter eamdem mediam ipsarum trium quae albo pallio induebatur.