monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 50
In circuitu autem eiusdem rotae scriptum erat: Si quis mihi ministrat me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit . Et in pectore ipsius imaginis sculptum: Ego sum hostia laudis in provinciis. Et ipsa imago dicebat: Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei, quia fons salutis mortem submergens rivulos suos in me transfudit et me virentem in redemptione fecit.