monumenta.ch > Ado Viennensis > sectio 173 > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 10, 77
Quod autem in circuitu eiusdem rotae scriptum est: Si quis mihi ministrat me sequatur. Et ubi sum ego illic et minister meus erit : hoc est quod ubique flexibilis misericordia Dei, hoc continet in se, quod quicunque Filio Dei obsequium exhibuerit exemplum eius imitando, in coelesti beatitudine gaudebit, cum ipso consortium sine fine adepturus angelorum. Unde etiam in pectore imaginis sculptum apparet. Ego sum hostia laudis in provinciis; quia Christus sapienter contemptum docens saecularium, per secretum consilii sui cordibus electorum suorum insinuat, quod ipsum omnis fidelis anima hostiam Patris oblatum in ligno crucis, intima devotione veneratur et adorat: cum etiam in toto terrarum orbe gloriam et laudem eius, vox et lingua omnium fidelium propter remunerationem vitae non cesset resonare, ut etiam ipsa in locutione sua aperte propalat.