monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 46
Quod quidam videntes in eum confident; quidam autem et priorem fidem suam retinere volentes, eum tamen sibi propitium semper optabunt. Quos tamen durius laedere nolens, quasdam infirmitates ipsis immittit. Qui, dum medicinam et auxilium medicorum quaerent nec curari poterunt, ad ipsum recurrent tentantes, si eos curare valeat; quos dum ad se venientes viderit, debilitatem quam eis intulit ipsis aufert.