monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 53
Unde illi hoc modo decepti dicunt: O vae miseris illis qui ante tempora ista fuerunt, quia diris cruciatibus vitam suam afflixerunt, pietatem Dei nostri heu ignorantes! Ille enim thesauros et divitias eis ostendit, ac eos secundum voluntates ipsorum epulari permittit, fallacibus signis doctrinam suam confirmans; ita quod ipsi putant quod non oporteat eos ullo modo corpora sua constringere et castigare.