monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 63
Attamen in permissione voluntatis meae ab illo tandem consummati, mercedem laborum suorum in coelestibus consequantur. Tunc flores doctrinae eorum cadentes, quia voces ipsorum iam in mundo non audientur, bonum fructum in electis ostendent, verba et rabiem diabolicae artis contemnentibus, et in spe supernae haereditatis bene firmatis, quemadmodum et Salomon de bono et recto homine ostendit, dicens: Domus iusti plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. . Hoc tale est: Acutum habitaculum ubi contritio et infelicitas non est: speciale speculum oculi Dei in recto homine est, in quo idem oculus fortitudinem miraculorum suorum quasi in appetitu percutientis gladii videt. Sed in procedentibus factis, velut in crescentibus fructibus superbi cordis, quod in propriis voluptatibus suis ruinas aedificat, tristitia illa erit, quia superbum cor in eam spem non confidit, quae in superna saturitate floret.