monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 12, 7
Sicut enim homo cum finiendus est, multis infirmitatibus praeventus deiicitur, ita quod etiam in ipsa hora mortis suae multo dolore dissolvitur; sic etiam finem mundi maximae adversitates praecurrent, et ipsum in fine suo diversis terroribus dissolvent, quoniam elementa terrores suos tunc ostendent; quia eos amplius exercere non poterunt.