monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 47 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 12, 13
Tunc et qui signati sunt, obviam iusto iudici, non in difficultate sed in multa celeritate rapiuntur, ut quoniam ipsi fidem in Deum credentes habuerunt: etiam opera fidei in eis manifeste appareant, ubi et scientia Dei actus eorum et in bonis et in malis non ignorat, ut tibi monstratum est; ibi enim boni et mali separabuntur, quia et opera eorum dissimilia sunt.