monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 1
Deinde vidi lucidissimum aerem, in quo audivi in omnibus praedictis significationibus mirabili modo diversum genus musicorum in laudibus civium supernorum gaudiorum, in via veritatis fortiter perseverantium, ac in querelis revocatorum ad laudes eorumdem gaudiorum et in exhortatione virtutum se exhortantium ad salutem populorum, quibus diabolicae insidiae repugnant; sed ipsae virtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per poenitentiam transeunt.