monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 72
Quia cum Filius Dei pro salute hominum carnem assumpsit, gloriam divinitatis non amisit. Unde et beatae virgines ipsum sibi sponsum eligentes, verum hominem in desponsatione, et verum Deum in castitate, ipsum fideli devotione apprehenderunt. Sed et laudate eum in cymbalis bene sonantibus, id est in iis assertionibus, quae bonum sonum in vero gaudio faciunt, cum homines in imis peccatorum iacentes, ad supernam celsitudinem divina inspiratione compuncti, se sursum ab imis tollunt.