monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 79
Laudate, laudate ergo Deum, beata viscera, in omnibus iis miraculis, quae Deus constituit in molli forma speciei excelsi, quam ipse praevidit in prima apparitione costae viri illius, quem Deus de limo creavit. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei, ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat. Amen.