monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 3
Pharao ergo somnium vidit, quod interpretatus est Ioseph, quia mysterium incarnationis Dominicae, quod ignorabat diabolus, Christus gentibus manifestavit. Nam septem anni ubertatis, qui in septem spicis plenis, seu in septem vaccis pinguibus ostendebantur, septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat, significabant.