monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 12
Moyses populum per desertum duxit, sed tamen ultra Iordanem in terram repromissionis non introduxit: quia Vetus Testamentum licet futuram in coelis patriam in scriptis suis promiserit, tamen non, nisi per Iesu Christi ducatum, aditum regni coelestis ullus adeptus est. Hic quoque per fluenta baptismatis populum suum in terram Ecclesiae introducens, vitae aeternae electis suis dedit promissionem, et terrigenas fecit esse coelicolas. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Raguel, qui interpretatur pastio Dei, sive amicus eius Deus, nomine Sephoram, quae interpretatur pulchritudo, sive placens.