monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 34
Caleb vero, qui interpretatur quasi cor, aut canis, significat doctorem catholicum sapientem corde et fortem ac strenuum in exercitio virtutum. Iste deposcit sibi a Iosue permitti facultatem ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro veris falsa confirmant, ut eos confutet et superet, et subvertet omnia quae illis falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique videns alacritatem eius Iesus, benedixit, inquit, eum scilicet, quod talia deposcat et audiat.