monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 50
Abimelech interpretatur pater meus rex. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse; septuaginta vero filii septuaginta linguae vel nationes; qui credentes per secundam regenerationem filii Dei esse meruerunt. Abimelech vero filius ancillae typum Antichristi portasse intelligitur, qui congregatis perditis nationibus regnum sibi improbe usurpabit, omnesque sanctos vi et persecutione, omnique crudelitate trucidabit.