monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 80
Asa, qui interpretatur tollens, sive sustollens, hic in principio regni sui restauravit cultum divinum, et fecit quod bonum et beneplacitum erat in conspectu Domini, subvertitque altaria idolorum, et confregit simulacra . Unde gratiam Domini promeruit, ita ut pugnans contra Aethiopes victoriam caperet, et eos usque ad internecionem caederet, quia Domino pro eo pugnante et exercitum eius adiuvante contriti sunt; sed postea in deterius relabens, cum auxilium Assyriorum contra Basa regem Israel quaesisset; et Anani prophetam ad se a Domino missum, ut eum inde corriperet, et in vincula misisset, graviter inde Dominum offendit.