monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 83
Interpretatur autem iuxta quosdam Iosaphat Domini dos, sive qui est dotatus. Ecclesia gentium ergo pretio sanguinis Christi comparata, et Spiritus sancti pignore dotata, consortium sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae, sive in conventu diversarum nationum ad fidem, seu in acquisitione variarum virtutum, et multa gloria spiritalis sapientiae.