monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 89
Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat, quia aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini.