monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 107
Ioachim sive Iechonias, qui cum matre ductus est in Babylonem simul et thesauro templi Domini, significat lapsum atque ruinam pastorum atque rectorum Ecclesiae, qui veri Nabuchodonosor, hoc est, diaboli arte delusi, in confusionem abducuntur errorum atque vitiorum, et qui per Domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis exemplis ad veram religionem suscitare debuerant, ipsi variis vitiis trucidati, morte absorpti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Ioachim, qui resuscitans, vel qui est consurgens, interpretatur, significat.