monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.15.140v > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 116
Domus ergo Ochoziae Synagoga est Iudaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat; sed sicut Ochozias per cancellos, quibus tueri debuit, ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Iudaeorum, legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit, ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit.