monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 2, 19
Ionas, qui interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quoniam in ventre ceti triduo fuit; dolens autem vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est filius Amathi, idem cum hoc Sareptanae viduae filius, ut Iudaei affirmant, quem resuscitavit Elias, matre postea ad eum dicente: Nunc cognovi quod vir Dei es tu, et verbum veritatis in ore tuo est . Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum.