monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 2, 4
Quod sic solvitur, aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae: quia nec initium vitae ex eis habemus, sed transitum vitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus filius non praeiudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii: ita et unus pater et magister non praeiudicat aliis, ne abusive appellentur patres et magistri.