monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 3, 12
Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur: ita superius proavi, atavi, qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope non potest. Abnepos, quia seiungitur a nepote.