monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 3, 13
Etenim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, atnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores sicut et maiores dicimus pro patre patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.