monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 4, 3
Quod ibi monstratur, ubi fideles de gentibus semen Abrahae nuncupantur. Unde Apostolus dicit: Non omnes qui ex Abraham nati sunt, filii dicuntur Abraham: sed qui ex fide Abrahae sunt, illi aestimantur in semine: quoniam qui ex fide sunt, illi filii sunt Abrahae . Proximi autem mystice fide propinqui intelliguntur: ut est illud in Salomone: Venite et manducate et bibite et inebriamini, proximi . Vicini, propinqui, ut in Exodo: Assumet vicinum suum, qui coniunctus est domui suae . Et in Salomone: Melius est vicinus iuxta, quam fraterprocul . Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id est, ex eodem nati semine.