monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 4, 4
Germani vero de eadem genitrice manantes, non (ut multi dicunt) de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genitrice manantes. Uterini vocati, quod sint ex diversis patribus et utero uno editi: nam uterus tantum mulieris est. Quatuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici constat: natura, gente, cognatione, affectu.