monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, 6, 1
Reperiuntur in divinis libris nomina locorum, quae etiam sine significatione mystica non sunt: sed nos de his omnibus, quid typice significent, enarrare longum esse arbitramur: ideo nomina ipsorum tantummodo ponentes cum expositione historica, caeterum mysterium earumdem prudenti lectori ad investigandum relinquimus. Aenam euntibus Thamnam nunc desertus est locus, et proximus Thamnae vico grandi, qui situs est inter Heliam, et in Ospolim est. Et fons in supra dicto Ena loco. Unde et Ena, id est, fons nomen accepit, in quo stans idolum maxima illius regionis veneratione colitur. Porro Hebraei affirmant Enam non locum significare sed bivium, ubi certo intuitu necessarium sit ad unam e duabus viis eligendam.