monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, 6, 9
Male ergo quidam putant vallem Achior a nomine eius, qui lapidatus est, nuncupa tam: cum ille Acheon dictus sit, et non Achior sive Achar. Fanuel locus, in quo Iacob tota nocte colluctans Israelis vocabulum meruit, iuxta torrenten Iacob. Fanuel autem interpretatur, facies Dei, ab eo quod ibi Dominum viderit. Golgolque et Galgal iuxta quem montes esse scribuntur Garizim et Gebal. Galgal autem locus est iuxta Iericho.