monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, 6, 13
Mirra vel Mara, quod interpretatur amaritudo, id est, littera legis: est autem locus, in quo aquas, acto ligno, Moyses in dulcem vertit saporem. Unde legitur in Exodo: Venerunt filii Israel in Myrrha vel Mara, et non poterant bibere aquam de Myrrha vel Mara, quia amara erat . Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio: ibi et Iesus adversus Amalec dimicat prope Faran.