monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 6, 2
Capulus vocatus, vel quia caput est gladii, vel quia capitur ibi, ut teneatur. Nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen: dictus a longitudine: nam Macron Graeci longum vocant: hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus, ex una parte acutus. Framea vero gladius est ex utraque parte acutus, quam vulgus spatham vocat: ipsa est romphaea. Framea autem dicta, quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur: ac proinde omnis gladius framea.