monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 22 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 6, 7
Pugio a pungendo et transfigendo vocatus: est enim gladius parvus et bis acutus, lateri adhaerens. Item et clunabulum dictum, quod religetur ad clunes. Sica a secando dicta: est enim gladius brevis, quo maxime utuntur, qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et sicarii dicti. Gladius enim plures significationes habet: et in bono, et in malo accipitur, ut supra ostendimus.