monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 6, 8
Nam gladius verbum Dei, et severitatem legis atque prophetarum significat, ut in Apocalypsi: Et gladius egrediebatur de ore eius , id est, verbum Domini. Gladius vis est amoris Dei, ut in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium . Gladii sunt in manibus sanctorum testimonia divinae Scripturae ex utroque Testamento legis in acumine perducta, ut in psalmo: Et gladii bis acuti in manibus eorum . Et in Apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei . Gladii, duo sunt Testamenta legis, ut in Evangelio secundum Lucam: Ecce gladii duo hic . Gladius est haereticorum praedicatio, ut in Salomone: Quae pro dentibus gladios habet . Et in Evangelio: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur . Gladius est seductio diaboli, ut in Psalterio: Qui liberasti servum tuum de gladio maligno . Gladius est damnatio sempiterna, ut in Iob: Si multiplicati fuerint filii eius, id est, haereticorum discipuli, in gladio erunt . Gladius est iudicium Dei, ut in Ieremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur . Gladius est vindicta vel sermo Domini, ut in Apostolo: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti . Romphaea idem est, quod et supra.