monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 8, 2
Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae aerumnam respicit, quod sub persecutionibus Dominicae animadversionis ingemiscat, dicit: Unde et verba mea dolore sunt plena: quia sagittae in me sunt Domini: ac si diceret: Ego in exsilii damnatione non gaudeo: sed sub iudicio positus doleo, quia vim persecutionis agnosco.