monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 8, 3
Sagitta, Dominus Iesus Christus, corda electorum suorum salubriter vulnerans, ut in Isaia: Sicut sagittam, abscondit me in pharetra sua . Sagitta praeceptum divinum, ut in Psalterio: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum , hoc est, apostolorum. Et alibi: Misit sagittas suas, dissipavit eos . Sagittae insidiae inimici, sive sermo haereticorum, ut in Ieremia: Sagitta vulnerans, lingua inimici . Aliquando vero sagittarum nomine, ut diximus, sententiae divinae legis exprimuntur; unde est illud in psalmo: Sagittae tuae acutae, potentissime ; et alibi sagittae acutae sunt verba Domini Salvatoris hominum, sagittae potentis acutae , corda salubriter infigentia, quae ideo vulnerant, ut sanent: ideo percutiunt, ut liberent: ideo prosternunt, ut erigant.